Hāc victōriā sublātus Ambiorīx statim cum equitātū in Aduatucōs, quī erant eius rēgnō fīnitimī, proficīscitur; neque noctem neque diem intermittit peditātumque sē subsequī iubet. Rē dēmōnstrātā Aduatucīsque concitātīs, posterō diē in Nerviōs pervēnit, hortāturque nē suī in perpetuum līberandī atque ulcīscendī Rōmānōs prō eīs quās accēperint iniūriīs occāsiōnem dīmittant; interfectōs esse lēgātōs duōs māgnamque partem exercitūs interīsse dēmōnstrat; nihil esse negōtī subitō oppressam legiōnem quae cum Cicerōne hiemet interficī; sē ad eam rem profitētur adiūtōrem. Facile hāc ōrātiōne Nerviīs persuādet.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →