Hīs cōnfectīs rēbus conventibusque perāctīs, in citeriōrem Galliam revertitur atque inde ad exercitum proficīscitur. Eō cum vēnisset, circumitīs omnibus hībernīs, singulārī mīlitum studiō in summā omnium rērum inopiā circiter DC eius generis, cuius suprā dēmōnstrāvimus, nāvīs et longās XXVIII invēnit īnstrūctās, neque multum abesse ab eō quīn paucīs diēbus dēdūcī possint. Conlaudātīs mīlitibus atque eīs quī negōtiō praefuerant, quid fierī velit ostendit atque omnīs ad portum Itium convenīre iubet, quō ex portū commodissimum in Britanniam trāiectum esse cōgnōverat circiter mīlium passuum XXX [trānsmissum] ā continentī. Huic reī quod satis esse vīsum est mīlitum relīquit; ipse cum legiōnibus expedītīs IIII et equitibus DCCC in fīnīs Trēverōrum proficīscitur; quod hī neque ad concilia veniēbant neque imperiō pārēbant, Germānōsque Trānsrhēnānōs sollicitāre dīcēbantur.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →