Tum dēmum Titūrius, quī nihil ante prōvīdisset, trepidāre et concursāre cohortīsque dispōnere, haec tamen ipsa timidē atque ut eum omnia dēficere vidērentur; quod plērumque eīs accidere cōnsuēvit quī in ipsō negōtiō cōnsilium capere cōguntur. At Cotta, quī cōgitāsset haec posse in itinere accidere atque ob eam causam profectiōnis auctor nōn fuisset, nūllā in rē commūnī salūtī dēerat, et in appellandīs cohortandīsque mīlitibus imperātōris et in pūgnā mīlitis officia praestābat. Cum propter longitūdinem agminis nōn facile per sē omnia obīre et quid quōque locō faciendum esset prōvidēre possent, iussērunt prōnūntiārī ut impedīmenta relinquerent atque in orbem cōnsisterent.
Quod cōnsilium, etsī in eiusmodī cāsū reprehendendum nōn est, tamen incommodē cecidit; nam et nostrīs mīlitibus spem minuit et hostīs ad pūgnam alacriōrēs effēcit, quod nōn sine summō timōre et dēspērātiōne id factum vidēbātur. Praetereā accidit, quod fierī necesse erat, ut volgō mīlitēs ab sīgnīs discēderent, quaeque quisque eōrum cārissima habēret ab impedīmentīs petere atque abripere properāret; clāmōre et flētū omnia complērentur.
