Ex hīs omnibus longē sunt hūmānissimī quī Cantium incolunt (quae regiō est maritima omnis), neque multum ā Gallicā differunt cōnsuētūdine. Interiōrēs plērīque frūmenta nōn serunt, sed lacte et carne vīvunt pellibusque sunt vestītī. Omnēs vērō sē Britannī vitrō īnficiunt, quod caeruleum efficit colōrem, atque hōc horridiōrēs sunt in pūgnā adspectū; capillōque sunt prōmissō atque omnī parte corporis rāsā praeter caput et labrum superius. Uxōrēs habent dēnī duodēnīque inter sē commūnīs, et maximē frātrēs cum frātribus parentēsque cum līberīs; sed quī sunt ex hīs nātī eōrum habentur līberī quō prīmum virgō quaeque dēducta est.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →