Trēverī vērō atque Indūtiomārus tōtīus hiemis nūllum tempus intermīsērunt quīn trāns Rhēnum lēgātōs mitterent, cīvitātīs sollicitārent, pecūniās pollicērentur, māgnā parte exercitūs nostrī interfectā multō minōrem superesse dīcerent partem. Neque tamen ūllī cīvitātī Germānōrum persuādērī potuit ut Rhēnum trānsīret, cum sē bis expertōs dīcerent, Ariovistī bellō et Tencterōrum trānsitū; nōn esse amplius fortūnam temptātūrōs. Hāc spē lāpsus Indūtiomārus nihilō minus cōpiās cōgere, exercēre, ā fīnitimīs equōs parāre, exsulēs damnātōsque tōtā Galliā māgnīs praemiīs ad sē adlicere coepit. Ac tantam sibī iam hīs rēbus in Galliā auctōritātem comparāverat ut undique ad eum lēgātiōnēs concurrerent, grātiam atque amīcitiam pūblicē prīvātimque peterent.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →