Quiētā Galliā Caesar, ut cōnstituerat, in Ītaliam ad conventūs agendōs proficīscitur. Ibī cōgnōscit dē P. Clōdī caede; dē senātūsque cōnsultō certior factus ut omnēs iūniōrēs Ītaliae coniūrārent, dēlēctum tōtā prōvinciā habēre īnstituit. Eae rēs in Galliam Trānsalpīnam celeriter perferuntur. Addunt ipsī et adfingunt rūmōribus Gallī (quod rēs poscere vidēbātur) retinērī urbānō mōtū Caesarem neque in tantīs dissēnsiōnibus ad exercitum venīre posse. Hāc impulsī occāsiōne quī iam ante sē populī Rōmānī imperiō subiectōs dolērent līberius atque audācius dē bellō cōnsilia inīre incipiunt. Indīctīs inter sē prīncipēs Galliae conciliīs silvestribus ac remōtīs locīs queruntur dē Accōnis morte; posse hunc cāsum ad ipsōs recidere dēmōnstrant; miserantur commūnem Galliae fortūnam; omnibus pollicitātiōnibus ac praemiīs dēposcunt quī bellī initium faciant et suī capitis perīculō Galliam in lībertātem vindicent. In prīmīs ratiōnem esse habendam dīcunt, priusquam eōrum clandestīna cōnsilia efferantur, ut Caesar ab exercitū interclūdātur. Id esse facile, quod neque legiōnēs audeant absente imperātōre ex hībernīs ēgredī, neque imperātor sine praesidiō ad legiōnēs pervenīre possit; postrēmō, in aciē praestāre interficī quam nōn veterem bellī glōriam lībertātemque quam ā māiōribus accēperint recuperāre.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →