MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VII

Caput 32

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VII, caput 32.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Caesar Avaricī complūrīs diēs commorātus summamque ibī cōpiam frūmentī et reliquī commeātūs nactus, exercitum ex labōre atque inopiā reficit. Iam prope hieme cōnfectā, — cum ipsō annī tempore ad gerendum bellum vocārētur et ad hostem proficīscī cōnstituisset, sīve eum ex palūdibus silvīsque ēlicere sīve obsidiōne premere posset, — lēgātī ad eum prīncipēs Haeduōrum veniunt ōrātum ut maximē necessāriō tempore cīvitātī subveniat: ‘Summō esse in perīculō rem; quod, cum singulī magistrātūs antīquitus creārī atque rēgiam potestātem annum obtinēre cōnsuēssent, duo magistrātum gerant, et sē uterque eōrum lēgibus creātum dīcat. Hōrum esse alterum Convictolitavem, flōrentem et inlūstrem adulēscentem; alterum Cotum, antīquissimā familiā nātum, atque ipsum hominem summae potentiae et māgnae cōgnātiōnis, cuius frāter Valetiācus proximō annō eundem magistrātum gesserit. Cīvitātem esse omnem in armīs, dīvīsum senātum, dīvīsum populum, suās cuiusque eōrum clientēlās. Quod sī diūtius alātur contrōversia, fore utī pars cum parte cīvitātis cōnflīgat; id nē accidat positum in eius dīligentiā atque auctōritāte.’

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →