Ad hōs omnīs cāsūs prōvīsa erant praesidia cohortium duārum et vīgintī, quae ex ipsā coāctā prōvinciā ab L. Caesare lēgātō ad omnīs partīs oppōnēbantur. Helviī suā sponte cum fīnitimīs proeliō congressī pelluntur, et C. Valeriō Donnotaurō, Cabūrī fīliō, prīncipe cīvitātis, complūribusque aliīs interfectīs, intrā oppida mūrōsque compelluntur. Allobrogēs crēbrīs ad Rhodanum dispositīs praesidiīs māgnā cum cūrā et dīligentiā suōs fīnīs tuentur. Caesar, quod hostīs equitātū superiōrēs esse intellegēbat, et interclūsīs omnibus itineribus nūllā rē ex prōvinciā atque Ītaliā sublevārī poterat, trāns Rhēnum in Germāniam mittit ad eās cīvitātīs quās superiōribus annīs pācāverat; equitēsque ab hīs arcessit et levis armātūrae peditēs, quī inter eōs proeliārī cōnsuērant. Eōrum adventū, quod minus idōneīs equīs ūtēbantur, ā tribūnīs mīlitum reliquīsque [sed et] equitibus Rōmānīs atque ēvocātīs equōs sūmit Germānīsque distribuit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →