Caesar omnī exercitū ad utramque partem mūnītiōnum dispositō, ut, sī ūsus veniat, suum quisque locum teneat et nōverit, equitātum ex castrīs ēdūcī et proelium committī iubet. Erat ex omnibus castrīs, quae summum undique iugum tenēbant, dēspectus; atque omnēs mīlitēs intentī pūgnae prōventum exspectābant. Gallī inter equitēs rārōs sagittāriōs expedītōsque levis armātūrae interiēcerant, quī suīs cēdentibus auxiliō succurrerent et nostrōrum equitum impetūs sustinērent. Ab hīs complūrēs dē imprōvīsō volnerātī proeliō excēdēbant. Cum suōs pūgnā superiōrēs esse Gallī cōnfīderent et nostrōs multitūdine premī vidērent, ex omnibus partibus et eī quī mūnītiōnibus continēbantur et eī quī ad auxilium convēnerant clāmōre et ululātū suōrum animōs cōnfīrmābant. Quod in cōnspectū omnium rēs gerēbātur, neque rēctē ac turpiter factum cēlārī poterat; utrōsque et laudis cupiditās et timor ignōminiae ad virtūtem excitābat. Cum ā merīdiē prope ad sōlis occāsum dubiā victōriā pūgnārētur, Germānī ūnā in parte cōnfertīs turmīs in hostīs impetum fēcērunt eōsque prōpulērunt. Quibus in fugam coniectīs sagittāriī circumventī interfectīque sunt. Item ex reliquīs partibus nostrī cēdentīs ūsque ad castra īnsecūtī suī conligendī facultātem nōn dedērunt. At eī quī Alesiā prōcesserant, maestī prope victōriā dēspērātā sē in oppidum recēpērunt.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →