Ibī ā Viridomārō atque Eporēdorīge Haeduīs appellātus, discit cum omnī equitātū Litavīcum ad sollicitandōs Haeduōs profectum; opus esse ipsōs antecēdere ad cōnfīrmandam cīvitātem. Etsī multīs iam rēbus perfidiam Haeduōrum perspectam habēbat, atque hōrum discessū mātūrārī dēfectiōnem cīvitātis exīstimābat; tamen eōs retinendōs nōn cēnsuit, nē aut īnferre iniūriam vidērētur aut daret timōris aliquam suspīciōnem. Discēdentibus eīs breviter sua in Haeduōs merita exposuit; quōs et quam humilīs accēpisset, compulsōs in oppida, multātōs agrīs, omnibus ēreptīs cōpiīs, impositō stīpendiō, obsidibus summā cum contumēliā extortīs; et quam in fortūnam quamque in amplitūdinem dūxisset, ut nōn sōlum in prīstinum statum redīssent, sed omnium temporum dīgnitātem et grātiam antecessisse vidērentur. Hīs datīs mandātīs eōs ab sē dīmīsit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →