MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VII

Caput 61

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VII, caput 61.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Eō cum esset ventum, explōrātōrēs hostium, ut omnī flūminis parte erant dispositī, inopīnantēs, quod māgna subitō erat coörta tempestās, ā nostrīs opprimuntur; exercitus equitātusque, equitibus Rōmānīs administrantibus quōs eī negōtiō praefēcerat, celeriter trānsmittitur. Ūnō ferē tempore sub lūcem hostibus nūntiātur in castrīs Rōmānōrum praeter cōnsuētūdinem tumultuārī, et māgnum īre agmen adversō flūmine sonitumque rēmōrum in eādem parte exaudīrī, et paulō īnfrā mīlitēs nāvibus trānsportārī. Quibus rēbus audītīs, quod exīstimābant tribus locīs trānsīre legiōnēs, [atque omnīs perturbātōs dēfectiōne Haeduōrum fugam parāre], suās quoque cōpiās in trēs partīs distribuērunt. Nam praesidiō ē regiōne castrōrum relictō, et parvā manū Metiosēdum versus missā quae tantum prōgrederētur quantum nāvēs prōcessissent, reliquās cōpiās contrā Labiēnum dūxērunt.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →