Fuit haec ōrātiō nōn ingrāta Gallīs, et maximē quod ipse animō nōn dēfēcerat tantō acceptō incommodō, neque sē in occultum abdiderat et cōnspectum multitūdinis fūgerat; plūsque animō prōvidēre et praesentīre exīstimābātur, quod rē integrā prīmō incendendum Avaricum, post dēserendum cēnsuerat. Itaque, ut reliquōrum imperātōrum rēs adversae auctōritātem minuunt, sīc huius ex contrāriō dīgnitās incommodō acceptō in diēs augēbātur. Simul in spem veniēbant eius adfīrmātiōne dē reliquīs adiungendīs cīvitātibus; prīmumque eō tempore Gallī castra mūnīre īnstituērunt, et sīc erant animō cōnfīrmātī, hominēs īnsuētī labōris, ut omnia quae imperārentur sibī patienda exīstimārent.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →