Caesar etsī ā bellō atque hoste discēdere dētrimentōsum esse exīstimābat, tamen nōn īgnōrāns quanta ex dissēnsiōnibus incommoda orīrī cōnsuēssent, nē tanta et tam coniūncta populō Rōmānō cīvitās, quam ipse semper aluisset omnibusque rēbus ōrnāsset, ad vim atque arma dēscenderet, atque ea pars quae minus sibī cōnfīderet auxilia ā Vercingetorige arcesseret, huic reī praevertendum exīstimāvit; et quod lēgibus Haeduōrum eīs quī summum magistrātum obtinērent excēdere ex fīnibus nōn licēret, nē quid dē iūre aut dē lēgibus eōrum dēminuisse vidērētur, ipse in Haeduōs proficīscī statuit, senātumque omnem et quōs inter contrōversia esset ad sē Decetiam ēvocāvit. Cum prope omnis cīvitās eō convēnisset, docērēturque, paucīs clam convocātīs, aliō locō, aliō tempore atque oportuerit, frātrem ā frātre renūntiātum, cum lēgēs duo ex ūnā familiā vīvō utrōque nōn sōlum magistrātūs creārī vetārent, sed etiam in senātū esse prohibērent, — Cotum imperium dēpōnere coēgit; Convictolitavem, quī per sacerdōtēs mōre cīvitātis intermissīs magistrātibus esset creātus, potestātem obtinēre iussit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →