Litavīcus acceptō exercitū, cum mīlia passuum circiter xxx ā Gergoviā abesset, convocātīs subitō mīlitibus lacrimāns, “Quō proficīscimur,” inquit, “mīlitēs? Omnis noster equitātus, omnis nōbilitās interiit; prīncipēs cīvitātis, Eporēdorīx et Viridomārus, īnsimulātī prōditiōnis, ab Rōmānīs indictā causā interfectī sunt. Haec ab hīs cōgnōscite quī ex ipsā caede effūgērunt; nam ego, frātribus atque omnibus meīs propinquīs interfectīs, dolōre prohibeor quae gesta sunt prōnūntiāre.” Prōdūcuntur eī quōs ille ēdocuerat quae dīcī vellet, atque eadem quae Litavīcus prōnūntiāverat multitūdinī expōnunt: ‘Omnēs equitēs Haeduōrum interfectōs, quod conlocūtī cum Arvernīs dīcerentur; ipsōs sē inter multitūdinem mīlitum occultāsse atque ex mediā caede effūgisse.’ Conclāmant Haeduī et Litavīcum obsecrant ut sibī cōnsulat. “Quasi vērō,” inquit ille, “cōnsilī sit rēs, ac nōn necesse sit nōbīs Gergoviam contendere et cum Arvernīs nōsmet coniungere! An dubitāmus quīn nefāriō facinore admissō Rōmānī iam ad nōs interficiendōs concurrant? Proinde, sī quid in nōbīs animī est, persequāmur eōrum mortem quī indīgnissimē interiērunt, atque hōs latrōnēs interficiāmus!” Ostendit cīvīs Rōmānōs quī eius praesidī fīdūciā ūnā erant; continuō māgnum numerum frūmentī commeātūsque dīripit; ipsōs crūdēliter excruciātōs interficit. Nūntiōs tōtā cīvitāte Haeduōrum dīmittit; eōdem mendāciō dē caede equitum et prīncipum permovet; hortātur ut similī ratiōne atque ipse fēcerit suās iniūriās persequantur.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →