Ipsum erat oppidum in colle summō admodum ēditō locō, ut nisi obsidiōne expūgnārī nōn posse vidērētur. Cuius collis rādīcēs duo duābus ex partibus flūmina subluēbant. Ante oppidum plānitiēs circiter mīlia passuum III in longitūdinem patēbat; reliquīs ex omnibus partibus collēs, mediocrī interiectō spatiō, parī altitūdinis fastīgiō oppidum cingēbant. Sub mūrō, quae pars collis ad orientem sōlem spectābat, hunc omnem locum cōpiae Gallōrum complēverant, fossamque et māceriam in altitūdinem VI pedum praedūxerant. Eius mūnītiōnis quae ab Rōmānīs īnstituēbātur circuitus XI mīlia passuum tenēbat. Castra opportūnīs locīs erant posita VIII castellaque XXIII facta; quibus in castellīs interdiū statiōnēs pōnēbantur, nē qua subitō ēruptiō fieret; haec eadem noctū excubitōribus ac fīrmīs praesidiīs tenēbantur.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →