Eius adventū ex colōre vestītūs cōgnitō, [quō īnsīgnī in proeliīs ūtī cōnsuērat], turmīsque equitum et cohortibus vīsīs quās sē sequī iusserat, ut dē locīs superiōribus haec dēclīvia et dēvexa cernēbantur, hostēs proelium committunt. Utrimque clāmōre sublātō excipit rūrsus ex vallō atque omnibus mūnītiōnibus clāmor. Nostrī omissīs pīlīs gladiīs rem gerunt. Repente post tergum equitātus cernitur; cohortēs aliae adpropinquant. Hostēs terga vertunt; fugientibus equitēs occurrunt; fit māgna caedēs. Sēdulius, dux et prīnceps Lemovīcum, occīditur; Vercassivellaunus Arvernus vīvus in fugā comprehenditur; sīgna mīlitāria LXXIIII ad Caesarem referuntur; paucī ex tantō numerō sē incolumēs in castra recipiunt. Cōnspicātī ex oppidō caedem et fugam suōrum, dēspērātā salūte, cōpiās ā mūnītiōnibus redūcunt. Fit prōtinus hāc rē audītā ex castrīs Gallōrum fuga. Quod nisi crēbrīs subsidiīs ac tōtīus diēī labōre mīlitēs essent dēfessī, omnēs hostium cōpiae dēlērī potuissent. Dē mediā nocte missus equitātus novissimum agmen cōnsequitur: māgnus numerus capitur atque interficitur; reliquī ex fugā in cīvitātīs discēdunt.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →