Similī ratiōne ibī Vercingetorīx, Celtillī fīlius, Arvernus, summae potentiae adulēscēns, — cuius pater prīncipātum tōtīus Galliae obtinuerat, et ob eam causam quod rēgnum adpetēbat ā cīvitāte erat interfectus, — convocātīs suīs clientibus facile incendit. Cōgnitō eius cōnsiliō ad arma concurritur. Prohibētur ā Gobannitiōne, patruō suō, reliquīsque prīncipibus, quī hanc temptandam fortūnam nōn exīstimābant; expellitur ex oppidō Gergoviā; nōn dēstitit tamen atque in agrīs habet dēlēctum egentium ac perditōrum. Hāc coāctā manū quōscumque adit ex cīvitāte ad suam sententiam perdūcit; hortātur ut commūnis lībertātis causā arma capiant; māgnīsque coāctīs cōpiīs adversāriōs suōs, ā quibus paulō ante erat ēiectus, expellit ex cīvitāte. Rēx ab suīs appellātur. Dīmittit quōque versus lēgātiōnēs; obtestātur ut in fidē maneant. Celeriter sibī Senonēs, Parīsiōs, Pictonēs, Cadūrcōs, Turonōs, Aulercōs, Lemovīcēs, Andōs, reliquōsque omnīs quī Ōceanum attingunt adiungit; omnium cōnsēnsū ad eum dēfertur imperium. Quā oblātā potestāte omnibus hīs cīvitātibus obsidēs imperat; certum numerum mīlitum ad sē celeriter addūcī iubet; armōrum quantum quaeque cīvitās domī, quodque ante tempus efficiat, cōnstituit; in prīmīs equitātuī studet. Summae dīligentiae summam imperī sevēritātem addit; māgnitūdine supplicī dubitantīs cōgit: nam māiōre commissō dēlictō ignī atque omnibus tormentīs necat; leviōre dē causā auribus dēsectīs aut singulīs effossīs oculīs domum remittit, ut sint reliquīs documentō et māgnitūdine poenae perterreant aliōs.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →