MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VII

Caput 78

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VII, caput 78.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Sententiīs dictīs cōnstituunt ut eī quī valētūdine aut aetāte inūtilēs sint bellō oppidō excēdant, atque omnia prius experiantur quam ad Critōgnātī sententiam dēscendant: illō tamen potius ūtendum cōnsiliō, sī rēs cōgat atque auxilia morentur, quam aut dēditiōnis aut pācis subeundam condiciōnem. Mandubiī, quī eōs oppidō recēperant, cum līberīs atque uxōribus exīre cōguntur. Hī cum ad mūnītiōnēs Rōmānōrum accessissent, flentēs omnibus precibus ōrābant ut sē in servitūtem receptōs cibō iuvārent. At Caesar dispositīs in vallō custōdiīs recipī prohibēbat.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →