Interim nūntiō adlātō omnīs eōrum mīlitēs in potestāte Caesaris tenērī, concurrunt ad Aristium; nihil pūblicō factum cōnsiliō dēmōnstrant; quaestiōnem dē bonīs dīreptīs dēcernunt; Litavīcī frātrumque bona pūblicant; lēgātōs ad Caesarem pūrgandī suī grātiā mittunt. Haec faciunt recuperandōrum suōrum causā; sed contāminātī facinore et captī compendiō ex dīreptīs bonīs, quod ea rēs ad multōs pertinēbat, et timōre poenae exterritī cōnsilia clam dē bellō inīre incipiunt cīvitātīsque reliquās lēgātiōnibus sollicitant. Quae tametsī Caesar intellegēbat, tamen quam mītissimē potest lēgātōs appellat: ‘Nihil sē propter īnscientiam levitātemque volgī gravius dē cīvitāte iūdicāre, neque dē suā in Haeduōs benevolentiā dēminuere.’ Ipse māiōrem Galliae mōtum exspectāns, nē ab omnibus cīvitātibus circumsisterētur, cōnsilia inībat quem ad modum ā Gergoviā discēderet ac rūrsus omnem exercitum contraheret, nē profectiō nāta ab timōre dēfectiōnis similisque fugae vidērētur.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →