Hīs suppliciīs celeriter coāctō exercitū Lucterium Cadurcum, summae hominem audāciae, cum parte cōpiārum in Rutēnōs mittit; ipse in Biturīgēs proficīscitur. Eius adventū Biturīgēs ad Haeduōs (quōrum erant in fidē) lēgātōs mittunt subsidium rogātum, quō facilius hostium cōpiās sustinēre possint. Haeduī dē cōnsiliō lēgātōrum, quōs Caesar ad exercitum reliquerat, cōpiās equitātūs peditātūsque subsidiō Biturīgibus mittunt. Quī cum ad flūmen Ligerim vēnissent, quod Biturīgēs ab Haeduīs dīvidit, paucōs diēs ibī morātī neque flūmen trānsīre ausī, domum revertuntur, lēgātīsque nostrīs renūntiant sē Biturīgum perfidiam veritōs revertisse, quibus id cōnsilī fuisse cōgnōverint ut, sī flūmen trānsīssent, ūnā ex parte ipsī, alterā Arvernī sē circumsisterent. Id eāne dē causā quam lēgātīs prōnūntiārunt an perfidiā adductī fēcerint, quod nihil nōbīs cōnstat, nōn vidētur prō certō esse pōnendum. Biturīgēs eōrum discessū statim sē cum Arvernīs iungunt.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →