Conclāmat omnis multitūdō et suō mōre armīs concrepat, — quod facere in eō cōnsuērunt cuius ōrātiōnem adprobant: ‘Summum esse Vercingetorigem ducem, nec dē eius fidē dubitandum, nec māiōre ratiōne bellum administrārī posse.’ Statuunt ut x mīlia hominum dēlēcta ex omnibus cōpiīs in oppidum submittantur, nec sōlīs Biturīgibus commūnem salūtem committendam cēnsent; quod paene in eō, sī id oppidum retinuissent, summam victōriae cōnstāre intellegēbant.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →