MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VII

Caput 26

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VII, caput 26.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Omnia expertī Gallī, quod rēs nūlla successerat, posterō diē cōnsilium cēpērunt ex oppidō profugere hortante et iubente Vercingetorige. Id silentiō noctis cōnātī nōn māgnā iactūrā suōrum sēsē effectūrōs spērābant; proptereā quod neque longē ab oppidō castra Vercingetorigis aberant, et palūs perpetua, quae intercēdēbat, Rōmānōs ad īnsequendum tardābat. Iamque hoc facere noctū adparābant, cum mātrēs familiae repente in pūblicum prōcurrērunt flentēsque, prōiectae ad pedēs suōrum, omnibus precibus petiērunt nē sē et commūnīs līberōs hostibus ad supplicium dēderent, quōs ad capiendam fugam nātūrae et vīrium īnfīrmitās impedīret. Ubī eōs in sententiā perstāre vīdērunt, quod plērumque in summō perīculō timor misericordiam nōn recipit, conclāmāre et sīgnificāre dē fugā Rōmānīs coepērunt. Quō timōre perterritī Gallī, nē ab equitātū Rōmānōrum viae praeoccupārentur, cōnsiliō dēstitērunt.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →