Quibus rēbus cōgnitīs Caesar mātūrandum sibī cēnsuit, sī esset in perficiendīs pontibus perīclitandum, ut prius quam essent māiōrēs eō coāctae cōpiae dīmicāret. Nam nē commūtātō cōnsiliō iter in prōvinciam converteret, ut nōn nēmō tum quidem necessāriō faciundum exīstimābat, cum īnfāmia atque indīgnitās reī et oppositus mōns Cevenna viārumque difficultās impediēbat; tum maximē quod abiūnctō Labiēnō atque eīs legiōnibus quās ūnā mīserat vehementer timēbat. Itaque admodum māgnīs diurnīs nocturnīsque itineribus cōnfectīs, contrā omnium opīniōnem ad Ligerim vēnit; vadōque per equitēs inventō prō reī necessitāte opportūnō, ut bracchia modo atque umerī ad sustinenda arma līberī ab aquā esse possent, dispositō equitātū quī vim flūminis refringeret, atque hostibus prīmō adspectū perturbātīs, incolumem exercitum trādūxit; frūmentumque in agrīs et pecoris cōpiam nactus, replētō hīs rēbus exercitū iter in Senonēs facere īnstituit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →