Posterō diē Caesar prōmōtā turrī dīrēctīsque operibus quae facere īnstituerat, māgnō coörtō imbri, nōn inūtilem hanc ad capiendum cōnsilium tempestātem arbitrātus, quod paulō incautius custōdiās in mūrō dispositās vidēbat, suōs quoque languidius in opere versārī iussit, et quid fierī vellet ostendit. Legiōnibusque [intrā vīneās] in occultō expedītīs, cohortātus ut aliquando prō tantīs labōribus frūctum victōriae perciperent, eīs quī prīmī mūrum adscendissent praemia prōposuit mīlitibusque sīgnum dedit. Illī subitō ex omnibus partibus ēvolāvērunt mūrumque celeriter complēvērunt.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →