Vercingetorīx ex arce Alesiae suōs cōnspicātus ex oppidō ēgreditur: crātīs, longuriōs, mūsculōs, falcīs, reliquaque quae ēruptiōnis causā parāverat prōfert. Pūgnātur ūnō tempore omnibus locīs atque omnia temptantur; quae minimē vīsa pars fīrma est hūc concurritur. Rōmānōrum manus tantīs mūnītiōnibus distinētur nec facile plūribus locīs occurrit. Multum ad terrendōs nostrōs valet clāmor, quī post tergum pūgnantibus exstitit, quod suum perīculum in aliēnā vident virtūte cōnstāre; omnia enim plērumque quae absunt vehementius hominum mentīs perturbant.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →