MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VII

Caput 20

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VII, caput 20.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Vercingetorīx cum ad suōs redīsset, prōditiōnis īnsimulātus,— quod castra propius Rōmānōs mōvisset, quod cum omnī equitātū discessisset, quod sine imperiō tantās cōpiās relīquisset, quod eius discessū Rōmānī tantā opportūnitāte et celeritāte vēnissent; nōn haec omnia fortuītō aut sine cōnsiliō accidere potuisse; rēgnum illum Galliae mālle Caesaris concessū quam ipsōrum habēre beneficiō,— tālī modō accūsātus ad haec respondit:

‘Quod castra mōvisset, factum inopiā pābulī, etiam ipsīs hortantibus; quod propius Rōmānōs accessisset, persuāsum locī opportūnitāte, quī sē ipse sine mūnītiōne dēfenderet; equitum vērō operam neque in locō palūstrī dēsīderārī dēbuisse, et illīc fuisse ūtilem quō sint profectī. Summam imperī sē cōnsultō nūllī discēdentem trādidisse, nē is multitūdinis studiō ad dīmicandum impellerētur; cui reī propter animī mollitiem studēre omnīs vidēret, quod diūtius labōrem ferre nōn possent.

Rōmānī sī cāsū intervēnerint, fortūnae; sī alicuius indiciō vocātī, huic habendam grātiam, quod et paucitātem eōrum ex locō superiōre cōgnōscere et virtūtem dēspicere potuerint, quī dīmicāre nōn ausī turpiter sē in castra recēperint. Imperium sē ā Caesare per prōditiōnem nūllum dēsīderāre, quod habēre victōriā posset, quae iam esset sibī atque omnibus Gallīs explōrāta: quīn etiam ipsīs remittere, sī sibī magis honōrem tribuere quam ab sē salūtem accipere videantur.’

“Haec ut intellegātis,” inquit, “ā mē sincērē prōnūntiārī, audīte Rōmānōs mīlitēs.” Prōdūcit servōs, quōs in pābulātiōne paucīs ante diēbus excēperat, et famē vinculīsque excruciāverat. Hī, iam ante ēdoctī quae interrogātī prōnūntiārent, mīlitēs sē esse legiōnāriōs dīcunt; famē et inopiā adductōs clam ex castrīs exīsse, sī quid frūmentī aut pecoris in agrīs reperīre possent; similī omnem exercitum inopiā premī, nec iam vīrīs sufficere cuiusquam nec ferre operis labōrem posse: itaque statuisse imperātōrem, sī nihil in oppūgnātiōne oppidī prōfēcissent, trīduō exercitum dēdūcere.

“Haec,” inquit, “ā mē,” [Vercingetorīx] “beneficia habētis, quem prōditiōnis īnsimulātis; cuius operā sine vestrō sanguine tantum exercitum victōrem famē cōnsūmptum vidētis; quem turpiter sē ex hāc fugā recipientem nē qua cīvitās suīs fīnibus recipiat, ā mē prōvīsum est.”

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →