Vercingetorīx tot continuīs incommodīs Vellaunodūnī, Cēnabī, Noviodūnī acceptīs suōs ad concilium convocat. Docet ‘longē aliā ratiōne esse bellum gerendum atque anteā gestum sit; omnibus modīs huic reī studendum ut pābulātiōne et commeātū Rōmānī prohibeantur: id esse facile, quod equitātū ipsī abundent et quod annī tempore subleventur; pābulum secārī nōn posse; necessāriō dispersōs hostīs ex aedificiīs petere; hōs omnīs cotīdiē ab equitibus dēlērī posse. Praetereā, salūtis causā reī familiāris commoda neglegenda; vīcōs atque aedificia incendī oportēre hōc spatiō [ā Bōiā] quōque versus, quō pābulandī causā adīre posse videantur. Hārum ipsīs rērum cōpiam suppetere, quod quōrum in fīnibus bellum gerātur eōrum opibus subleventur: Rōmānōs aut inopiam nōn lātūrōs aut māgnō cum perīculō longius ā castrīs prōcessūrōs; neque interesse ipsōsne interficiant an impedīmentīs exuant, quibus āmissīs bellum gerī nōn possit. Praetereā, oppida incendī oportēre quae nōn mūnītiōne et locī nātūrā ab omnī sint perīculō tūta; nē suīs sint ad dētrectandam mīlitiam receptācula, neu Rōmānīs prōposita ad cōpiam commeātūs praedamque tollendam. Haec sī gravia aut acerba videantur, multō illa gravius aestimārī dēbēre, līberōs, coniugēs in servitūtem abstrahī, ipsōs interficī; quae sit necesse accidere victīs.’

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →