MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VII

Caput 23

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VII, caput 23.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Mūrī autem omnēs Gallicī hāc ferē fōrmā sunt. Trabēs dīrēctae, perpetuae in longitūdinem paribus intervāllīs, distantēs inter sē bīnōs pedēs, in solō conlocantur. Hae revinciuntur intrōrsus et multō aggere vestiuntur; ea autem quae dīximus intervālla grandibus in fronte saxīs effarciuntur. Hīs conlocātīs et coagmentātīs alius īnsuper ōrdō additur, ut idem illud intervāllum servētur neque inter sē contingant trabēs, sed, paribus intermissīs spatiīs, singulae singulīs saxīs interiectīs artē contineantur. Sīc deinceps omne opus contexitur dum iūsta mūrī altitūdō expleātur. Hoc cum in speciem varietātemque opus dēfōrme nōn est, alternīs trabibus ac saxīs, quae rēctīs līneīs suōs ōrdinēs servant, tum ad ūtilitātem et dēfēnsiōnem urbium summam habet opportūnitātem; quod et ab incendiō lapis et ab ariete māteria dēfendit, quae perpetuīs trabibus pedum quadrāgēnum plērumque intrōrsus revincta neque perrumpī neque distrahī potest.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →