Prīmā lūce et nostrī omnēs erant trānsportātī et hostium aciēs cernēbātur. Labiēnus, mīlitēs cohortātus ut suae prīstinae virtūtis et tot secundissimōrum proeliōrum retinērent memoriam, atque ipsum Caesarem, cuius ductū saepe numerō hostīs superāssent, praesentem adesse exīstimārent, dat sīgnum proelī. Prīmō concursū ab dextrō cornū, ubī septima legiō cōnstiterat, hostēs pelluntur atque in fugam coniciuntur; ab sinistrō, quem locum XII legiō tenēbat, cum prīmī ōrdinēs hostium trānsfīxī pīlīs concidissent, tamen ācerrimē reliquī resistēbant, nec dabat suspīciōnem fugae quisquam. Ipse dux hostium Camulogenus suīs aderat atque eōs cohortābātur. At incertō etiam nunc exitū victōriae, cum VII legiōnis tribūnīs esset nūntiātum quae in sinistrō cornū gererentur, post tergum hostium legiōnem ostendērunt sīgnaque intulērunt. Nē eō quidem tempore quisquam locō cessit, sed circumventī omnēs interfectīque sunt. Eandem fortūnam tulit Camulogenus. At eī quī in praesidiō contrā castra Labiēnī erant relictī, cum proelium commissum audīssent, subsidiō suīs iērunt collemque cēpērunt, neque nostrōrum mīlitum victōrum impetum sustinēre potuērunt. Sīc cum suīs fugientibus permixtī, quōs nōn silvae montēsque tēxērunt, ab equitātū sunt interfectī. Hōc negōtiō cōnfectō Labiēnus revertitur Agēdincum, ubī impedīmenta tōtīus exercitūs relicta erant. Inde cum omnibus cōpiīs ad Caesarem pervēnit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →