Hīs rēbus comparātīs, repressō iam Lucteriō et remōtō, quod intrāre intrā praesidia perīculōsum putābat, in Helviōs proficīscitur. Etsī mōns Cevenna, quī Arvernōs ab Helviīs disclūdit, dūrissimō tempore annī altissimā nive iter impediēbat; tamen, discussā nive in altitūdinem pedum vi atque ita viīs patefactīs, summō mīlitum labōre ad fīnīs Arvernōrum pervēnit. Quibus oppressīs inopīnantibus, quod sē Cevennā ut mūrō mūnītōs exīstimābant, ac nē singulārī quidem umquam hominī eō tempore annī sēmitae patuerant, equitibus imperat ut quam lātissimē possint vagentur et quam maximum hostibus terrōrem īnferant.
Celeriter haec fāma ac nūntiī ad Vercingetorigem perferuntur; quem perterritī omnēs Arvernī circumsistunt atque obsecrant ut suīs fortūnīs cōnsulat, neu sē ab hostibus dīripī patiātur; praesertim cum videat omne ad sē bellum trānslātum. Quōrum ille precibus permōtus castra ex Biturīgibus movet in Arvernōs versus.
