Omnium cōnsēnsū hāc sententiā probātā ūnō diē amplius xx urbēs Biturīgum incenduntur. Hoc idem fit in reliquīs cīvitātibus. In omnibus partibus incendia cōnspiciuntur; quae etsī māgnō cum dolōre omnēs ferēbant, tamen hoc sibī sōlācī prōpōnēbant, quod sē prope explōrātā victōriā celeriter āmissa recuperātūrōs cōnfīdēbant. Dēlīberātur dē Avaricō in commūnī conciliō, incendī placeat an dēfendī. Prōcumbunt omnibus Gallīs ad pedēs Biturīgēs, nē pulcherrimam prope tōtīus Galliae urbem, quae et praesidiō et ōrnāmentō sit cīvitātī, suīs manibus succendere cōgantur; facile sē locī nātūrā dēfēnsūrōs dīcunt, quod, prope ex omnibus partibus flūmine et palūde circumdata, ūnum habeat et perangustum aditum. Datur petentibus venia, dissuādente prīmō Vercingetorige, post concēdente, et precibus ipsōrum et misericordiā volgī. Dēfēnsōrēs oppidō idōneī dēliguntur.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →