MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VII

Caput 34

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VII, caput 34.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Hōc dēcrētō interpositō, — cohortātus Haeduōs ut contrōversiārum ac dissēnsiōnis oblīvīscerentur atque omnibus omissīs [hīs] rēbus huic bellō servīrent, eaque quae meruissent praemia ab sē dēvictā Galliā exspectārent, equitātumque omnem et peditum mīlia decem sibī celeriter mitterent, quae in praesidiīs reī frūmentāriae causā dispōneret, — exercitum in duās partīs dīvīsit: quattuor legiōnēs in Senonēs Parīsiōsque Labiēnō dūcendās dedit; sex ipse in Arvernōs ad oppidum Gergoviam secundum flūmen Elaver dūxit; equitātūs partem illī attribuit, partem sibī relīquit. Quā rē cōgnitā Vercingetorīx, omnibus interruptīs eius flūminis pontibus, ab alterā flūminis parte iter facere coepit.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →