Māgnam haec rēs Caesarī difficultātem ad cōnsilium capiendum adferēbat: sī reliquam partem hiemis ūnō locō legiōnēs continēret, nē stīpendiāriīs Haeduōrum expūgnātīs cuncta Gallia dēficeret, quod nūllum amīcīs in eō praesidium positum vidēret; sī mātūrius ex hībernīs ēdūceret, nē ab rē frūmentāriā dūrīs subvectiōnibus labōrāret. Praestāre vīsum est tamen omnīs difficultātīs perpetī quam, tantā contumēliā acceptā, omnium suōrum voluntātīs aliēnāre. Itaque cohortātus Haeduōs dē supportandō commeātū, praemittit ad Bōiōs quī dē suō adventū doceant, hortenturque ut in fidē maneant atque hostium impetum māgnō animō sustineant. Duābus Agēdincī legiōnibus atque impedīmentīs tōtīus exercitūs relictīs ad Bōiōs proficīscitur.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →